monumenta.ch > Isidorus > S
Isidorus, Differentiae, 1, De littera R <<<     >>> De littera T

De littera S SHOW APPARATUS

495 Inter Sidera, astra, stellas, et signa. Sidera illa dicuntur quibus navigantes considerant quod ad cursum dirigant consilium; astra autem sunt stellae grandes, ut Orion; stellae autem, multiiuges, ut Hyades, Pleiades; signum vero quo animantis imago formata est, ut Taurus, Scorpio et huiusmodi.
496 Inter Sempiternum et perpetuum hoc distat, quod sempiternitas ad Deum pertinet, perpetuitas ad angelos, vel ad animas hominum. Primum enim semper fuit, nec unquam esse desinit; alterum esse coepit, sed esse perpetuum non desinit.
497 Inter Sensum et intellectum. Sensus ad naturam refertur, intellectus ad artem.
498 Inter Sacrum, religiosum, et sanctum. Sacrum vocamus quod ad Deum pertinet; religiosum quod ad homines iustos; sanctum vero quo aliquid sancitur, quoque violato, poena committitur. Sacrum vero et sanctum est, sanctum vero non continuo sacrum. Item sanctum in bonam partem ponitur; sacrum vero duo significat, et bonum, et malum: bonum, ut illud (Virg., Eclog. 1): Inter flumina nota, et fontes sacros; malum, ut: Auri sacra fames. Et: Sacrae panduntur portae. Et: Leno sacer (Plaut.). Et: sacer hircus (Ovid.). Unde et ignis sacer dicitur hulcus horribile. Alma autem ab alendo dicta. Unde et apud paganos alma Ceres dicta est, alimentorum inventrix.
499 Inter Sapientem et prudentem ita discerni solet, ut sapiens vocetur is qui intellectum aeternorum rimatur, prudens vero qui ea quae sensibus corporis experiuntur.
500 Inter Stultum, fatuum, et stupidum. Quidam veterum fatuum existimant qui nec quod fatur ipse, nec quod alii dicunt, intelligat; stultum vero hebetiorem corde. Unde Afranius: Ego, inquit, me stultum existimo, fatuum esse non opinor. Id est, obtusis quidem sensibus, non tamen nullis. Stupidus vero dictus est quasi lapideus, quasi stolidus.
501 Inter Saevum et crudelem. Saevus in ira, crudelis in sanguine.
502 Inter Stuprum, incestum, et adulterium. Stuprum in virgine, incestum in parente vel vidua, adulterium in nupta. Dictum autem incestum quasi incastum.
503 Inter Satietatem et saturitatem. Satietas vario genere spectaculorum contingit, saturitas vero ciborum est.
504 Inter Superbiam et arrogantiam. Arrogantia est inanis gloria de eo quod quisque est. Superbia vero, supergrediens elatio mentis de eo quod non est. Superbiae autem gemina est differentia: Una quae spirituales ac summos viros per virtutum iactantiam deiicit, altera quae carnales erga seniorum imperium inobedientes reddit. Dicta autem superbia, quia super vult quam quod est.
505 Inter Scientem et sciolum. Sciens est peritus scientia et rebus; sciolus, simulator scientiae ac peritiae, scienti contrarius est; et quidquid alius sciat, ipse videri vellet scire: aut qui se profitetur scire omnia, aut etiam futura praedicere.
506 Inter Spurcum et spurium. Spurcus non tantum impurus, sed et saevus; spurius autem patre incerto, matre vidua genitus, quasi tantum spurii filius. Quia muliebrem naturam antiqui spurium vocabant. Eosdem et favonios quidam appellant, quia quaedam animalia favonii spiritu hausto concipere existimantur.
507 Inter Sceleratum, scelestum, et scelerosum. Grammatici dicunt sceleratum illum esse in quo fit scelus; ut Cicero: O te scelerate, qui subactus et prostitutus es. Scelestum autem per quem fit. Ut Terentius: scelesta, ovem lupo commisisti. Scelerosus, qui facit: ut idem: Ego illum scelerosum misera nolens pertuli. Sed haec auctores non usquequaque custodiunt.
508 Inter Salutem et salubritatem. Salus est integritas corporis; salubritas, saluti conveniens causa, per quam sanitas, vel reservatur, vel restauratur.
509 Inter Super et supra hoc interest: Super est quod imminet, supra quod substratum aliquid habet. Item super interdum, aut nimium, aut satis accipimus.
510 Inter Subter et subtus. o Subter est quod re aliqua superiore deprimitur, et proculcatur; subtus quod demissum altius non contingitur.
511 Inter supremi et supprimi. Supremi et summi significat et imi; supprimi autem, occultari.
512 Inter Sumere et accipere. Sumimus ipsi, accipimus ab alio. Cum enim damus, dicendum est, Accipe; cum permittimus ipsi tollere, dicimus, Sume. Item sumimus per nos, accipimus a volentibus, tollimus a non volentibus. Item auferimus, iure quidquid dedimus assumimus iussu, eripimus vi.
513 Inter Sperare et exspectare. Exspectamus et bona et mala; speramus autem tantum bona. Miro autem modo Virgilius verbi huius proprietatem a propria significatione secernit, dicens : Hunc ego si potui tantum sperare dolorem; dum omne quod exhorret animus rectius timere dicatur. Sed grammatici hoc exponunt, dicentes: Sperare dixit pro timere. Quod et Lucanus distinguens ait: Liceat sperare timenti.
514 Inter Scire et nosse. Scire est reddere rationem quam noveris; nosse, referre tantummodo quod audieris.
515 Inter Simulare et dissimulare. Dissimulamus nota: simulamus ignota. Qui enim fingit se scire quod nescit, simulat; qui autem quod scit nescire se dicit, dissimulat. Unde et Sallustius: Ille simulator incerti, ac certi dissimulator erat.
516 Inter Sistere, et consistere, et assistere. Sistere est interdum resistere, vel prohibere, id est, qui aliquam rem in loco stare facit. Ut Virgilius: Sistere aquam fluviis. Assistere vero et ante unum, et coram multis; consistere in medio adesse.
517 Inter Servire et inservire. Servire tantum dominis: inservire cuiusque praeceptis.
518 Inter Spirare et exspirare. Spirare vivere est, exspirare mori.
519 Inter Surgere et exurgere, et reliqua. Surgitur a loco, exsurgitur a somno, insurgitur ad vindictam, consurgitur ad auxilium.
520 Inter Subiicitur et supponitur. Subiicitur cito, supponitur lente.
521 Inter Simul et semel. Semel ad numerum pertinet, ut, semel bis; simul ad congregationem, ut, Globati simul feruntur in arma viri.
522 Inter Sepulcrum et monumentum. Sepulcrum tantummodo tumulus defunctorum est, monumentum vero, nunc sepulcrum, nunc historia rerum gestarum: dictum eo quod mentem moneat, vel ad memoriam defuncti, vel ad recordationem rei scriptae. Porro tumulus bifarie, nunc tumens tellus, nuuc sepulcrum vocatur. Sepulcrum autem a sepulto dictum. Sepultus vero, eo quod sine palpitatione, vel pulsu sit, id est, sine motu. Cadaver autem a cadendo dictum.
523 Inter Sacrificium et hostiam haec vetus erat discretio, quod sacrificium spontanea oblatio erat; hostia vero quae devictis hostibus immolabatur. Haec et victima vocabatur. Alii victimam ideo dictam putant, quia ictu percussa cadit, vel quia vincta ad aras perducitur.
524 Inter Sedes et thronos. Sedes non tantum unius, sed multorum est. Nam solium unius tantum est, et regum; sedes quibuscunque proprium. Solium autem, vel a solius sessione, vel a soliditate dictum. Solium Latini, Graeci thronum dicunt. Sedes autem dictae, quia apud veteres Romanos non erat usus accumbendi. Unde et consedere antiquo more dicitur. Nam veteres sedentes epulabantur. Postea, ut ait Varro, de Vita populi Romani, viri discumbere coeperunt, mulieres sedere. Quia turpe illis erat discumbere mulierem.
525 Inter Servum et famulum. Servi sunt in bello capti, quasi servati; sicut mancipium ab hostibus, quasi manu captum. Famuli autem ex propriis familiis orti.
526 Inter Servitutem et servitium. Servitus est conditio serviendi, servitium numerus servientium.
527 Inter Socerum et socrum. Socerum virum dicimus, socrum feminam.
528 Inter Similitudinem et figuram. Similitudo est cum secundum aliquam speciem visam imago vel pingitur, vel formatur. Figura est cum impressione formae alicuius imago exprimitur, veluti si in cera ex annulo effigiem sumat, aut si figulus in argillam manum vultumque aliquem imprimat, et fingendo figuram faciat.
529 Inter Sanguinem et cruorem. Sanguis est dum in corpore manet, effusus vero cruor fit. Cruor autem a cruditate vocatur, unde et crudelitas dicta, et crudus. Alii dicunt cruorem victimarum esse, sanguinem hominum. Ut Virgilius : Sanguine placastis ventos, et virgine caesa; id est, sanguine virginis occisae.
530 Inter Sinum et gremium. Sinum dicimus sinuatae vestis receptaculum, gremium interius accurtatae.
531 Inter Senium et senectutem. Senectus est gravior aetas post iuventutem succedens, senium autem ultima aetas post gravitatem veniens. Sic senex et senior. Nam senior adhuc viridior. Ut illud Virgilianum: Iam senior, sed cruda deo viridisque senectus. Et Terentius: Quo iure sum usus adolescentior; non utique magis adolescens, sed minus. Ut senior, minus senex. Senecta autem est ipsa sors, sive conditio senectuti accedens.
532 Inter Sonum et sonitum. Sonus est quidquid auditur sensibile, sonitus vero confusio vocis tubarum.
533 Spolia ad exspoliantes, exuviae ad exspoliatos.
534 Inter Stillam et guttam Palaemon grammaticus ita distinguit: Gutta, inquit, stat; stilla cadit.
535 Inter Stationem et portum. Statio est, ubi ad tempus stant naves, portus ubi hiemant. Nam portus locus ignotus est ab accessu ventorum, ubi hiberna opponere solent.
536 Inter Serenum et tranquillum. Serenum enim ad coelum referri potest, ad mare non potest. Serenum enim coelum dicimus, tranquillum mare.
537 Inter Saxa et lapides. Saxa tantum durissima, nam lapis et dura et mollis est petra.
538 Inter Specum et antrum. Specum Latini, Graeci antrum dicunt. Sunt autem loca ex quibus repercussae voces imaginem referunt.
539 Inter Semitam, callem et tramitem. Semita hominum est, callis vero pecorum vel ferarum est. Callis etiam dicitur via stricta, a calcando ita dicta. Tramites vero transversa sunt in agris itinera, proprie ergo callis semita tenuis, callo pecorum praedurata. Semita autem quasi semis via. Semita dicta, qua potest ire unum vehiculum. Huius duplex actus vocatur: propterea quod duo capit, vel propter euntium et venientium vehiculorum occursus.
540 Succipere est, de superiori aliquid cadens corporale, suscipere causam incorporaliter. Suspicere sursum aspicere, aut venerari.
541 Inter Simulare et dissimulare. Qui simulat vult videri facere quae non facit, qui dissimulat non vult videri facere quae facit.
542 Inter Somnum et somnium. Somnus quo dormimus, somnium quod dormientes videmus.
543 Inter Sum et suum. Sum verbum est, suum pronomen est.
544 Inter Saevit et sevit. Saevit, irascitur; sevit satorem dicit.
545 Inter suus et sus. Suus pronomen est, sus animal est.
546 Inter Syram et suram. Syra gentis suae femina, sura pars pedis.
547 Inter Sartorem et sarcinatorem. Sartorem, agrum sarrientem; sarcinatorem, vestes sarcientem.
548 Inter Similem et simulantem. Similem, talem; simulantem, talem mentientem.
549 Inter Strenuum et externum. Strenuum, fortem; externum, extraneum dicimus.
550 Inter Statum et staturam. Statum, quaestionem vel scenicam vestem; staturam, quantitatem cuiusque rei.
551 Inter Scripturam et lectionem. Lectio in opere est, scriptura in affectu, vel pictura.

bnf11864.185

Isidorus, Differentiae, 1, De littera R <<<     >>> De littera T
monumenta.ch > Isidorus > S